viernes, 1 de mayo de 2020

Esclavos arrojados a las murenas


Esclavos arrojados a las murenas.

Cum aliquando Augustus apud Pollionem quemdam cenaret, unus ex servis


vas crystallinum fregit. Statim Pollio iussit ut illum servum comprehenderent, et,


ne vulgari morte periret, abicerent muraenis, quas ingens piscina continebat.


Evasit tamen e servorum manibus puer, et ad pedes Caesaris se proiecit,


mortem non recusans, sed rogans ne piscium esca esset. Motus tanta


crudelitate, Augustus servi infelicis patrocinium suscepit, sed a domino crudeli


veniam impetrare non potuit. Tum iussit ut vasa crystallina ad se apportarentur


atque omnia sua manu fregit, servum manumisit, atque iussit ut piscina

compleretur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario